Utrum Verbum Prædicatum Sacramentum Sit
In discendo historicos sermones de sacramentiis et mediis gratiæ naturaliter oritur quæstio, Utrum verbum prædicatum etiam sacramentum esse possit. Mihi videtur in disputationibus historibus numerum sacramentorum semper septem fuisse, sed nulla eorum prædicatio fuit. Sed, ut medium gratiæ, est prædicatio vere idem pro sacramentum, ergo quare non est?
Prædicationis Primatio
Facilis est dicere, quod theologiæ præteriti parvam attentionem prædicationi dabant. Puto tamen non est quam simpliciter. Focus normaliter in Cena Domini et Baptismo Sacro erat, quæ clarissime applicationem redemptionis ostendunt; possibiliter etiam sacramento Pænitentiæ, quæ est via nostra experiendi redemptionis (dicitur).
Dicabo tamen Reformatores propius ad veritatem fuisse, dum tenebant prædicationem verbi Dei esse verbum Dei,1 ponentes Verbum vere æquale etiam supra Sacramenta:
Verbum enim intelligere debemus […] quod prædicatum intelligere nos faciat quid visibile signum sibi velit. (Ins. 4.14.4)
Id est, sacramentorum vis omnis in verbo sita est (4.14.5); pro Calvinum sunt sacramenta sine Verbo nulla. Etiam dixit Calvinus:
[I]nter tot praeclaras dotes quibus ornavit Deus humanum genus, haec praerogativa singularis est, quod dignatur ora et linguas hominum sibi consecrare, ut in illis sua vox personet. (4.1.5)
Non de consecratis manibus de quibus Calvinus tam altus loquitur, sed de consecratis oribus. Etiam pro eum certe est, prædicationem nihil minus offerre quam sacramenta:
Quamobrem fixum maneat, non esse alias Sacramentorum quam verbi Dei partes: quæ sunt offere nobis ac proponere Christum, et in eo cælestis gratiæ thesauros: nihil autem conferunt aut prosunt nisi fide accepta. (Ins. 4.14.17)
Prædicationis Character Sacramentalis
Ut supra videmus prædicationem verbis Christi præsentiam Christi communicare tacta a Spiritu Sancto, etiam omnem beneficiam redemptionis eius, sed easdem ponunt sacrementa. Si sacramenta aliquid occultum nobis ostendunt, nonne possumus eandem dicere de prædicatione?
Quomodo ergo invocabunt, in quem non crediderunt? aut quomodo credent ei, quem non audierunt? quomodo autem audient sine prædicante? (Rom. X)
Hic videmus, prædicatorem prædicantem quodammodo in loco Christi stare: id est, pradicatio vere aliquid sacramentalis characteris habet. Prædicatorem videmus audimusque, sed auditum verba prædicatoris auditum verba Christi est—immo prædicatorem auditum est Christum auditum.
Sacramentalis, non Sacramentum?
In fine iudico melior est verbum prædicatum sacramentalum describere. Ratio est quattuor:2
-
Quid sit elementum huius sacramenti?
Prædicator ipsum mihi possit non esse. Suntne verba ipsa? Verba sunt vibrationes in aëre, quæ vix sunt elementum vel materia, melior describuntur ordinanda vis in motu. Estne igitur verbum in mente? Mihi sunt omnia difficilia ponere. Non puto Christum esse elementum huius sacramenti, licet materia possit, si aliter quam traditionaliter intelligatur (ad te video, Calvine3). Sed non volo aliter intellegere, ergo in fine, nihil in prædicatione videtur prorsus habere rationem materialem.
-
Deinde, etiamsi materiam invenire possimus, quomodo cum sententia Augustini—accedit verbum ad elementum, et fit sacramentum4—conveniat? Nemo enim verbo addit verbum, immo vix fieri potest. Ergo, sacramentum non esse potest Verbum.
-
Ex historia. Meam lectionem in historia non tam magnam esse quam possibilis fateor. Quantum scio, prædicatio non inquisita est ut sacramentum proprium ante sæculum XX, usque Barth. Certe Barth bonas argumentas pro conclusiones eius habuit, sed plus adiuvat, ut opinor, in historicis inquisitionibus nostris non deviare in definitionibus theologicum constructionum crucialium, ut non plus confusionem afferat quam naturaliter tale studium attendit.
-
Fortasse magnissima ratio est prædicationem supra Sacramenta esse, atque hocmodo distinctu suscitat Verbi dignitatem in nostro theologizando. Ut supra, sine Verbo sunt Sacramenta vacua vel nulla.
Conclusio
Sed non prætermittendam est causam positivam supra factam. Iucundissimus igitur duarum considerationum concursus, mea quidem sententia, Verbum Prædicatum “sacramentalitum” describere, neque Sacramentum proprium.
-
Confessio Helvetica posterior, I. (De Scriptura sancta, vero Dei verbo), p10 ↩︎
-
Vide etiam Beach, “The Real Presence of Christ in the Preaching of the Gospel”, p92. ↩︎
-
Christum Sacramentorum omnium materiam, vel (si mavis) substantiam esse dico. (4.14.16) ↩︎