Sententia Zuinglii De Eucharistia
Dictus est a multis, quod humile erat Zuinglii Reformatoris Helvetiæ iudicium de Eucharistia. Inter Protestantum video normaliter quasi scalam cum Luthero in summo, Calvino in medio, et Zwinglio ita humili, ut digiti eius rutilant.
Quæstio est, utrum vel quomodo Christus in Cœna adsit. Audivi, quod Zuinglius credit, panis ac vinum solummodo symboli carni ac sanguinis Christi sint, in distinctione sententia Calvini, qui credit Christus certe spiritualiter et sacramentaliter adest, sed non carnaliter vel corporaliter (quia corpus Christi in Cælo est, et erit usque ad parousiam, Ioh 17.11).
Hodie autem legi eius Expositionem fidei Christianæ1 et videtur sententia eius non tam humilis quam dicunt. Quid dicis?
In una sectione appendicis declarat Zuinglius firme contra receptam opinionem, quod in Eucharistia vana et inana symbola videmus, id est Christus nullo realo modo adest:
Quomodo Chriſtus ſit in cœna: Chriſtus credimus uere eſſe in cœna, imò non credimus eſſe domini cœnam niſi Chriſtus adſit. Confirmatur: Matt 18.20. [37 sin.]
Pro eum necesse est, Christus in Cœna adsit, ut Cœna eius esse. Euchastia nostra non est Cœnam procul ab Christo, sed, esse Cœna Domini, necesse est, quod Dominus ad nostris adsit. Vero Christus Dominus Cœnæ est, et supra eo præsidet.
Posteriore sectione, fastidium carnalium mandicationis confirmat ex Ioh 6, Augustino, et Luk 7.6. Dicendum est eius emphasis aliquanto magis negativam erga Romano-Catholicam notionem quam Calvini (vide infra), et fieri potest ut hæc valida repudiatio transubstantiationis a multis sumpta sit ad totam reiectionem præsentiæ realis Christi, et sacramentalis edentis. Mihi tamen fallax videtur propter vim verborum Zuinglii in Expositione, ubi Zuinglius nihil aliud dicit quam verba Unionis Sacramentalis constitutiva. Calvinus mihi videtur incumbere tam prope ad manducationem physicam mysteriam (id est Lutheri opinionem) quam sine ullo detrimento realitatis cælestis loci Christi præsentiæ.
Sed si Christus in Cœna adest, quomodo Christus adest, quomodo editur?
Postea in tractatu, Zuinglius “summam” suæ sententiæ in Eucharista præbet [sic]:
Hæc eſt ſūma ſententiæ noſtræ in Euchariſtia: Adſerimus igitur non ſic carnaliter & craſſe manducari corpus Chriſti in cœna ut iſti perhibent, ſed uerum Chriſti corpus credimus in cœna ſacramentaliter & ſpiritualiter edi, à religioſa, fideli, et ſancta mente, quomodo & diuus Chryſoſtomus ſentit. Et hæc est breuis ſumna noſtræ, imò non noſtræ ſed ipſius ueritatis, ſententiæ de hac controuerſia. [38 sin.]
Credit Zuinglius manifeste Christum ipsum editur, sed non carnaliter: sacramentaliter et spiritualiter a religiosa et sancta mente.
Videtur sententia Zuinglii nihil aliud est quam Calvini, etsi in planioribus verbis:
Summa sit, non aliter animas nostras carne et sanguine Christi pasci, quam panis et vinum corporalem vitam tuentur et sustinent. […] Etsi autem incredibile videtur in tanta locorum distantia penetrare ad nos Christi carnem ut nobis sit in cibum, meminerimus quantum supra sensus omnes nostros emineat arcana Spiritus sancti virtus, et quam stultum sit eius immensitatem modo nostro velle metiri. […] Itaque si per fractionem panis Dominus corporis sui participationem vere repraesentat, minime dubium esse debet, quin vere prasetet atque exhibeat. (Inst. IIII.xvii.10)
Certe est, rationem bonam est, quod Zuinglii aliter loquitur, sed ipse non scio.
-
A.D. MDXXXVI. https://www.google.co.uk/books/edition/Expositio_fidei_Christianae/2bBTAAAAcAAJ. Mihi videtur typis non optime est. ↩︎